Isaiah 20

ID. Assyria nomina sunt haec, etc., usque ad expugnat eos qui serviunt generationi et libidini. Azotus, urbs Palaestinorum potentissima de quinque, etc., usque ad quae per eum loquebatur Dominus. Pulchre rex Assyriorum Sargon, id est princeps hortorum, dicitur, cui similis est Achab: Qui vineam Naboth in hortum vertere cupiebat; quod ille tropologice intelligens, maluit mori quam facere, ne paterna haereditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias. Praecipitur prophetae ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebraei tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire. ID. Notandum quod antequam capiatur Azotus, etc., usque ad ad quam festinat, vel stare, vel ambulare. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus saeculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur. . Admiranda Dei providentia, etc., usque ad in fine ex toto peribit, cum regnum Christi illuxerit.
Copyright information for VulgGlossa